close
Jump to content

Aesculapius

E Vicipaedia
Aesculapius caducifer.

Aesculapius (-ii, m.; Graece Ἀσκληπιός) filius Apollinis, semideus qui artem salutarem curavit. Chiro eum medicinam docuit[1]. Machaonem et Podalirium genuit, qui medici Achaeorum in bello Troiano fuerunt. Quia mortuos ad vitam reddebat ab irato Iove fulmine ictus perisse dicebatur[2]

Nonnullas filias habuit Aesculapius ab uxore Coronide, e quibus notissimae sunt Salus (ὑγίεια) et Panacea[3] (Πανάκεια), aliae sunt Iaso (= Sanatrix) et Aceso (= Medetrix). Meditrina una filiarum nonnumquam habetur, quae creata est ex Meditrinalibus, quae omnes vinum novum bibentes celebrabant. Nomen huius festi Romani a medendo extractum esse dicebatur.

Notissimus cultus Aesculapii Epidauri situs est. Alia praeclara Aesculapia fuerunt Pergami, Ephesi, in Cyrenaica et in Creta, necnon Athenis[4]. Aegri homines incubatione plerumque sanabanturː intra aulam templi dormiebant et sive per somnia sive aliter ab ipso deo curari dicebantur.

Aelius Aristides scripsit libros sex de somniis quibus Aesculapium vidit.

De Aesculapio Romano

[recensere | fontem recensere]

Anno 293 a.C.n. magna pestilentia diu saeviente consultisque libris Sibyllinis Romani legatos Epidaurum miserunt qui inde deum medicum Romam reportarent. Serpens sacer (sub qua forma latebat Asklepios Graecus) sua sponte in insulam Tiberinam tranavit et ibi consedit ubi postea templum ei aedificaverunt. Ibi quoque deus in somniis aegrorum postulationibus respondebat[5]

  1. Ilias IV.219
  2. Euripides, Alcestis, versus 3-4 et 122-3. Hyginus, Fabulae 49. Aeschylus, Agamemnon 1023-5. Pindarus, Pythia III.55-58. Plato, Politia 408b-c.
  3. Aristophanes, Plutus 701-3 et 730-2.
  4. Pausanias II.26.8-9 qui tamen omnes istos Epidaurios imitatos esse existimabat.
  5. Titus Livius X.47. Valerius Maximus I.8.2. Plutarchus, Quaestiones Romanae 94.286. Plinius Maior XXIX.8.2. Arnobius, Adversus nationes VII.44. Lactantius, Divinae Institutiones I.17.15 et II.7.13. Augustinus Hipponensis, de civitate Dei III.17.124.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Asklepios Den store danske Treccani Store norske leksikon Большая российская энциклопедия