Grex (mathematica)
Grex (vel fortasse gruppus vel fortasse caterva)[1] est structura algebraica abstracta: est classis cum operatione inter bina classi elementa invertibili et associativa. Unum gregis elementum est idemfactor, hoc est, operatio inter idemfactorem et quodlibet aliud elementum hoc elementum facit. Esto e idemfactor et a aliud elementum; deinde e · a = a. Grex clauditur sub operatione; hoc est, si a et b sunt elementa gregis, deinde a · b est elementum. Theoria gregum est pars mathematicae quae de gregibus tractat.
Grex Abelianus est grex cuius operatio commutativa sit; hoc est, si a et b sunt elementa gregis, deinde a · b = b · a. Nomen honorem dat Niels Henrik Abel, mathematicus norvegius.
Evaristus Galois francogallus primus nomen "gregem" dedit his structuris corporis.
Definitio
[recensere | fontem recensere]Grex est copia cum operatione inter bina elementa eius. Haec operatio quoque haec axiomata habet:
Clausitas
[recensere | fontem recensere]Pro omnia elementa in grege, quoque in grege est.
Pro omnia elementa in grege, haec identitas est apta:
Elementum Idemfactor
[recensere | fontem recensere]Est elementum gregis, “idemfaciens” vocatur (et saepe scribitur), quod omnia alia elementa gregis sub operatione non mutat. In alia verba, haec identitas est apta:
Elementum Inversum
[recensere | fontem recensere]Pro omnia elementa in grege, est alium elementum, , cum ita sit
Grex numerorum
[recensere | fontem recensere]Numeri integri, cum additione, sunt grex Abelianus. Nam si a et b sunt integri, a + b quoque integer est; 0 est idemfactor; et -a est elementum inversum elementi a (a + -a est enim idemfactor).
Grex matricum, vel grex linearis
[recensere | fontem recensere]Matrices quadratae, eaedem magnitudinis, cum additione, sunt grex Abelianus. Matrices quadratae, eaedem magnitudinis, quae inversas habent, sunt grex sub operatione multiplicationis, sed haec non est grex Abelianus: A × B ≠ B × A.
Grex symmetrica
[recensere | fontem recensere]Transformationes figurae quaedam in plano, ut rotatio et reflectio, symmetriae dictae, gregem faciunt. Operatio gregis est compositio: hoc est, si a et b sunt transformationes, a · b est transformatio nova ubi facimus b, dein a. Operatio non est commutativa.
Si figura est quadrata, nomen huius gregis est grex dihedralis. Haec sunt elementa:
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Saunders MacLane and Garret Birkhoff, Algebra. New York: Macmillan, 1979.
- David S. Dummit and Richard S. Foote, Abstract Algebra, 3rd edition. Wiley and Sons Inc., 2004.