close
Jump to content

Kintzheim

E Vicipaedia
Kintzheim: castellum mediaevale in quo Aquilarum volatorium collocatum est.

Kintzheim est commune 1684 incolarum (anno 2023) praefecturae Rheni Inferioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.

In finibus montuosis huius communis duae areae saeptae animalibus dicatae inveniuntur:

  • Aquilarum volatorium (Francogallice La Volerie des aigles): circa castelli mediaevalis ruinas rapaces aves ex omnibus continentibus servantur et volatus spectacula imprimis ad usum puerorum scholarum offeruntur[1].
  • Simiorum mons (Francogallice: La Montagne des singes): in parva silva saepta circiter ducenti macacae Barbariae (Macaca Sylvanus) ab hominibus quidem nutriuntur sed alioqui libere et suo more vivunt dum visitatores inter eos ambulant[2].

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Kintzheim spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 48°15′16″N 7°23′48″E OpenStreetMap GeoNames • "67239" apud INSEE
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!