Magnum incendium Romae

Magnum incendium Romanum fuit ignis ingens qui Romanos percussit, Nerone imperante.
Incendii initium fuit nocte ante diem XV Kalendas Augustas anno 64 p.C.n. in regione Circi Maximi et saeviit per nundinam propagans cladem paene in omnem Urbem. Tres inter quattuordecim regiones quae Urbem constituebant (Tertia, Nona- Circus Maximus—et decima—mons Palatinus) deletae sunt, cum in septem ceteris damna minora sunt. Mortui milia sunt et numerantur ducenta milia hominum sine tectis. Multa aedificia publica monumentaque abolita sunt, atque paene quattuor milia insularum et 132 domus.
In litteris modernis
[recensere | fontem recensere]In famosa mythistoria Quo vadis (1896) Henricus Sienkiewicz narrabat quomodo praefectus praetorio Tigellinus Neronis iussu urbem incenderit atque ignem extingui vetuerit quia imperator mediis flammis poema suum de Troiae incendio canere volebat atque sordidas partes Urbis odisset. Deinde populi iram metuentes instigantibus Poppaea et Iudaeis Christianos huius taetri facinoris accusare decreverunt. Etiam si auctor fontes antiquos consuluit usus est hanc narrationem historice probare non licet.
Fontes
[recensere | fontem recensere]
- Cassii Dionis Historia Romana, libri 62 (c. 229)
- Suetonii De vita Caesarum, Nero, 38 (c. 121)
- Cornelii Taciti Annales, XV (c. 117)
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Anthony A. Barrett, Rome is burning : Nero and the fire that ended a dynasty, Princeton, 2020 Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Jean Beaujeu, L'incendie de Rome en 64 et les Chrétiens, Latomus, 1960 Recensio critica Altera recensio critica JSTOR1 JSTOR2
- Gregory N. Daugherty, "The Cohortes Vigilum and the Great Fire of 64 AD", The Classical Journal, 1992: 229-240
- Michael J. G. Gray-Fow, "Why the Christians ? Nero and the Great Fire", Latomus, 1998: 595-616
- Jean-Marie Pailler, "Néron, l’incendie de Rome et les chrétiens. Un prodige méconnu", Pallas, 2012: 175-196
- Carlo Pascal, L'incendio di Roma e i primi cristiani, Augustae Taurinorum, 1900
- Joseph J. Walsh, The great fire of Rome : life and death in the ancient city, John Hopkins University Press, 2019. Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica Altera recensio critica

