The Valorous Years
Titulus: The Valorous Years
Auctor: Archibaldus Iosephus Cronin
Lingua: Anglice
Civitas originis: Scotia
Editio
The Valorous Years est mythistoria brevis Archibaldi Iosephi Cronin, Scotici scriptoris, primum in fasciculis periodici Good Housekeeping anno 1940 edita. Titulus versioni Francogallicae Les années d'illusion fuit, qui titulus etiam seriei televisificae Francogallicae in sex episodiis ex illo libro anno 1977 ductae[1] datus est.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Duncan Stirling, adulescens humili loco natus et pauper, quin etiam altero bracchio post poliomyelitim resoluto et omnibus frustra dissuadentibus, medicus fieri vult. Et magna pugnacitate stipendium scholasticum ad Universitatis studia tertius in certamine adipiscitur. Ibi doctorem Annam Geisler cognoscit, ex Austria profugam et iam arte neurochirurgica praeclaram, quae eum suum anaesthesistam fecit atque etiam audaci et insperata manu bracchium eius sanavit. Pygmalion eius fieri cupit (decem annis maior natu erat) atque eum secum ad summa artis promovere dum ad pathologiam docendam investigandamque eum destinat. Iam a schola et pueritia Duncan Margaret Scott clam amabat sed tum ab ea delusus postquam se viro glorioso et satis contemnendo nupturam ei renuntiavit labori impensius et immanius sese dedicavit. Anna Geisler iam ei persuaserat ut rectionem instituti Wallace Edimburgi peteret cum doctoris Murdoch, eius benefactoris, graviter vulnerati casu commotus Duncan ad eum sanandum proficiscitur. Ad eius latus intellexit non biochemiae aut laboratorii operae sese cupidum esse sed verorum hominum sanandorum quibuscum loqui et vivere liceret. Quocirca rustici medici successionem suscepit et eius filiam Iohannam uxorem duxit quae olim eum esurientem et madentem et pedibus ad urbem universitariam misere contendentem una cum patre hospitarat et adiuvarat et animum ei auxerat.
Notae
[recensere | fontem recensere]Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Tiphaine Averlant-Arnould, Archibald Joseph Cronin : médecin, écrivain et humaniste : introduction à l'univers romanesque de l'auteur de La citadelle, Éditions Complicités, 2024. 978-2-38647-077-6
- Dale Salwak, A.J. Cronin, Bostonii, Twayne Publishers, 1985. 978-0-8057-6884-8