close
Jump to content

Hecataeus Milesius

E Vicipaedia
Tabula geographica Hecataei.

Hecataeus Milesius (Graece Ἑκαταῖος), filius cuiusdam Hegesandri, fuit rerum gestarum scriptor et geographus Graecus, qui a circa 560 usque 480 fere a.C.n. floruit. Saepe cum Hecataeo Abderano confunditur.

Hecataeus aliquot itinera in Europam, Asiam, et Aegyptum suscepit, qua re mappa mundi Anaximandri valde augere potuit. Sunt autem, qui eum studendo litteris scientiam geographiae partum esse putent.

Itinerarium (Graece Περιήγησις) totius mundi quem noverat confecit itaque eam rationem scribendi inchoavit. Huius operis supersunt 300 ferme fragmenta, quibus Herodotus in scriptis suis frequenter usus est.

Praeterea conscripsit opus Genealogiai inscriptum (Graece Γενεαλογίαι), antiquissimus quem recepimus liber de rebus gestis lingua Graeca confectus. Neque autem iam praecepta antiquissima fabulasque examinare ausus est, at quae nimis immoderata ei viderentur reprehendit. Tamen pro initio indagationis rationalis historiae habetur, quam etiam Herodotus et praecipue Thucydides secuti sunt. In operibus suis ductum lyricum abolevit proque eo planum stilum ionicum instituit.

Hecataeus primum gentis Celtae mentionem fecit (vide Nyrax).

Adhuc ambiguitur quatenus Herodotus Hecataeum in operibus suis secutus sit cum uterque itinera multorum annorum in Asiam et Africam septentrionalem suscepisse tradatur. A Thucydide merus logographus censetur qui rite non iam inter rerum gestarum scriptores numerabantur.

Etiam Hecataeus crater lunaris, qui ab austro-oriente maris fecunditatis et a boreo-occidente maris australis situs est, nomen ab eo traxit.