Elementum chemicum cuius numerus atomicus 79 est. Metallum parcum in tellore sed ingenuum atque dispersum. Coloris flavi fulgentis. Immutabile abs totis paene reactivis, ductibilior atque maleabilior est metallorum, optimum ducente calorem atque in gravissimis metallorum.
Vidisti, soror, quanta in domo iacent et qualia monilia, quae praenitent vestes, quae splendicant gemmae, quantum praeterea passim calcatur aurum . Quodsi maritum etiam tam formonsum tenet ut affirmat, nulla nunc in orbe toto felicior vivit. Fortassis tamen procedente consuetudine et adfectione roborata deam quoque illam deus maritus efficiet. Sic est hercules, sic se gerebat ferebatque —Metamorphoseon libri XIApulei[1]
saec. IV.
Panem vero et vinum sic non reprehendimus propter luxuriosos et ebriosos, quomodo nec aurum propter cupidos et avaros. Quocirca commixtionem quoque honestam coniugum non reprehendimus propter pudendam corporum libidinem. Illa enim posset esse nulla praecedente perpetratione peccati, de qua non erubescerent conjugati: haec autem exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi. —De nuptiis et concupiscentiaAugustini[2]
Patet igitur ea quae fiunt ex his fieri. Porro subiectum numero quidem unum est, specie autem duo. Homo namque et aurum , et omnino materia est numerabilis: magis enim est hoc aliquid: nec per accidens ex eo fit quod fit: privatio autem et contrarietas est accidens. Forma vero est unum principium ut ordo, aut musica, aut aliud quidpiam eorum quae sic attribuuntur. —Aristotelis PhysicaBussemakeri[3]
↑Ulco Cats Bussemaker, Aristotelis Physica. Aristotelis Naturalis Auscultatio Libri VIII, Firmin Didot, Paris 1854. (Universitas Turicensis): Liber III,capitulum VII,[2]— aurum